HISTORIA LIBRI ACTUUM APOSTOLORUM

CAPUT L: Quomodo redargutus est Petrus a Christianis

#Act. XI#Joan. I#Job XXVII

Cum autem ascendisset Petrus Hierosolymam, disceptabant adversus eum fideles de circumcisione, dicentes: Quare introisti ad viros praeputium habentes, et manducasti cum illis?Quasi dicerent: In duobus contra legem fecisti, quia intrasti ad eos, et quia cibis eorum cousus es. Tunc incipiens Petrus, exposuit eis per ordinem, ostensam a Deo sibi visionem, et quomodo apparuerat angelus Cornelio. Et in tota prosecutione non addidit, nisi unum verbum, quod dictum est Cornelio: Mitte, et accersi Simonem, qui cognominatur Petrus, ubi addidit qui loquetur tibi verba, in quibus salvus eris tu, et universa domus tua. Et ex eo quod statim subdidit, cecidit Spiritus sanctus super eos, sicut et super nos ab initio, praesumitur quod super Cornelium et familiam suam, descenderit Spiritus sanctus in linguis igneis, sicut descenderat super apostolos die Pentecostes. Et tunc, inquit, Recordatus sum verbi Domini, quod nobis dixit: Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu sanctos, videns hoc impletum in Cornelio, et in familia sua. Audita Petri excusatione multiplici, destiterunt ab increpatione ejus, et gratias egerunt Salvatori, et ita impleta est prophetia Job: Ab aquilone veniet aurum, et ad Deum formidolosa laudatio. Id est pro congelatione infidelitatis gentiles, comparabiles aquiloni, qui in tenebris erant, id est in caecitate animi, percipient lucem fidei, pro quarum illuminatione dirigitur ad Deum formidolosa laudatio, quia pro inopinata et repentina gentium conversione, fideles de Judaea timentes, glorificaverunt Deum.